Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILIPPIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Phil VulgHetz 2:1  Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
Phil VulgHetz 2:2  implete gaudium meum ut idem sapiatis, eandem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
Phil VulgHetz 2:3  nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
Phil VulgHetz 2:4  non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea, quæ aliorum.
Phil VulgHetz 2:5  Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
Phil VulgHetz 2:6  qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
Phil VulgHetz 2:7  sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Phil VulgHetz 2:8  Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Phil VulgHetz 2:9  Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
Phil VulgHetz 2:10  ut in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum,
Phil VulgHetz 2:11  et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Phil VulgHetz 2:12  Itaque charissimi mei (sicut semper obedistis): non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
Phil VulgHetz 2:13  Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
Phil VulgHetz 2:14  Omnia autem facite sine murmurationibus, et hæsitationibus:
Phil VulgHetz 2:15  ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ, et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
Phil VulgHetz 2:16  verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
Phil VulgHetz 2:17  Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
Phil VulgHetz 2:18  Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
Phil VulgHetz 2:19  Spero autem in Domino Iesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
Phil VulgHetz 2:20  Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis solicitus sit.
Phil VulgHetz 2:21  Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Iesu Christi.
Phil VulgHetz 2:22  Experimentum autem eius cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
Phil VulgHetz 2:23  Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
Phil VulgHetz 2:24  Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Phil VulgHetz 2:25  Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:
Phil VulgHetz 2:26  quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
Phil VulgHetz 2:27  Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est eius: non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
Phil VulgHetz 2:28  Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
Phil VulgHetz 2:29  Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et eiusmodi cum honore habetote.
Phil VulgHetz 2:30  quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id, quod ex vobis deerat erga meum obsequium.