Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
REVELATION OF JOHN
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Reve VulgSist 18:1  Et post haec vidi alium Angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria eius.
Reve VulgSist 18:2  Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis:
Reve VulgSist 18:3  quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes: et reges terrae cum illa fornicati sunt: et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt.
Reve VulgSist 18:4  Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis.
Reve VulgSist 18:5  Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum eius.
Reve VulgSist 18:6  Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera eius: in poculo, quo miscuit vobis, miscete illi duplum.
Reve VulgSist 18:7  Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum: et luctum non videbo.
Reve VulgSist 18:8  Ideo in una die venient plagae eius, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui iudicabit illam.
Reve VulgSist 18:9  Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius:
Reve VulgSist 18:10  longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit iudicium tuum.
Reve VulgSist 18:11  Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius:
Reve VulgSist 18:12  merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci, (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore,
Reve VulgSist 18:13  et cinnamomum) et amomum et odoramentorum, et unguenti, et turis, et vini, et olei, et similae, et tritici, et iumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.
Reve VulgSist 18:14  Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia, et praeclara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient.
Reve VulgSist 18:15  Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes, ac lugentes,
Reve VulgSist 18:16  et dicentes: Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:
Reve VulgSist 18:17  quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis, qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt,
Reve VulgSist 18:18  et clamaverunt videntes locum incendii eius, dicentes: Quae similis civitati huic magnae?
Reve VulgSist 18:19  Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis eius: quoniam una hora desolata est.
Reve VulgSist 18:20  Exulta super eam caelum, et sancti Apostoli, et Prophetae: quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa.
Reve VulgSist 18:21  Et sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra iam non invenietur.
Reve VulgSist 18:22  Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molae non audietur in te amplius:
Reve VulgSist 18:23  et lux lucernae non lucebit in te amplius: et vox sponsi, et sponsae non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
Reve VulgSist 18:24  Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium, qui interfecti sunt in terra.