Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
REVELATION OF JOHN
Prev Up Next
Chapter 21
Reve VulgCont 21:1  Et vidi cælum novum, et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare iam non est.
Reve VulgCont 21:2  Et ego Ioannes vidi sanctam civitatem Ierusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam, sicut sponsam ornatam viro suo.
Reve VulgCont 21:3  Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus:
Reve VulgCont 21:4  et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Reve VulgCont 21:5  Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.
Reve VulgCont 21:6  Et dixit mihi: Factum est. Ego sum α, et ω: initium, et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.
Reve VulgCont 21:7  Qui vicerit, possidebit hæc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
Reve VulgCont 21:8  Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne, et sulphure: quod est mors secunda.
Reve VulgCont 21:9  Et venit unus de septem Angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
Reve VulgCont 21:10  Et sustulit me in spiritu in montem magnum, et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de cælo a Deo,
Reve VulgCont 21:11  habentem claritatem Dei: et lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis, sicut crystallum.
Reve VulgCont 21:12  Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis Angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel.
Reve VulgCont 21:13  Ab Oriente portæ tres: et ab Aquilone portæ tres: et ab Austro portæ tres: et ab Occasu portæ tres.
Reve VulgCont 21:14  Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni.
Reve VulgCont 21:15  Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas eius, et murum.
Reve VulgCont 21:16  Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo eius æqualia sunt.
Reve VulgCont 21:17  Et mensus est murum eius centem quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quæ est Angeli.
Reve VulgCont 21:18  Et erat structura muri eius ex lapide iaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
Reve VulgCont 21:19  Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, iaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus:
Reve VulgCont 21:20  quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus.
Reve VulgCont 21:21  Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.
Reve VulgCont 21:22  Et templum non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
Reve VulgCont 21:23  Et civitas non eget sole, neque luna ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
Reve VulgCont 21:24  Et ambulabunt gentes in lumine eius: et reges terræ afferent gloriam suam, et honorem in illam.
Reve VulgCont 21:25  Et portæ eius non claudentur per diem: nox enim non erit illic.
Reve VulgCont 21:26  Et afferent gloriam, et honorem gentium in illam.
Reve VulgCont 21:27  Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens, et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.