TOBIT
Chapter 14
Tobi | VulgCont | 14:1 | Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. | |
Tobi | VulgCont | 14:3 | Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. | |
Tobi | VulgCont | 14:4 | Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. | |
Tobi | VulgCont | 14:5 | In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem iuvenes filios eius nepotes suos, dixitque eis: | |
Tobi | VulgCont | 14:6 | Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam. | |
Tobi | VulgCont | 14:7 | Omnis autem deserta terra eius replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum, | |
Tobi | VulgCont | 14:10 | Audite ergo filii mei patrem vestrum: Servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi: | |
Tobi | VulgCont | 14:11 | et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. | |
Tobi | VulgCont | 14:12 | Nunc ergo filii audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc: | |
Tobi | VulgCont | 14:14 | Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos. | |
Tobi | VulgCont | 14:15 | invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hereditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum. | |
Tobi | VulgCont | 14:16 | Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum. | |