WISDOM
Chapter 1
Wisd | VulgHetz | 1:1 | Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: | |
Wisd | VulgHetz | 1:2 | quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum: | |
Wisd | VulgHetz | 1:3 | perversæ enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes. | |
Wisd | VulgHetz | 1:4 | quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. | |
Wisd | VulgHetz | 1:5 | Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. | |
Wisd | VulgHetz | 1:6 | Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ eius auditor. | |
Wisd | VulgHetz | 1:7 | Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. | |
Wisd | VulgHetz | 1:8 | Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens iudicium. | |
Wisd | VulgHetz | 1:9 | In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. | |
Wisd | VulgHetz | 1:11 | Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam. | |
Wisd | VulgHetz | 1:12 | Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. | |
Wisd | VulgHetz | 1:14 | Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarium: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. | |