WISDOM
Chapter 18
Wisd | VulgHetz | 18:1 | Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te: | |
Wisd | VulgHetz | 18:2 | et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant. | |
Wisd | VulgHetz | 18:3 | Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. | |
Wisd | VulgHetz | 18:4 | Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. | |
Wisd | VulgHetz | 18:5 | Cum cogitarent iustorum occidere infantes: et uno expositio filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. | |
Wisd | VulgHetz | 18:6 | Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt, animæquiores essent. | |
Wisd | VulgHetz | 18:7 | Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio. | |
Wisd | VulgHetz | 18:9 | Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustitiæ legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos iustos, patrum iam decantantes laudes. | |
Wisd | VulgHetz | 18:10 | Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. | |
Wisd | VulgHetz | 18:11 | Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. | |
Wisd | VulgHetz | 18:12 | Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quæ erat præclarior natio illorum, exterminata est. | |
Wisd | VulgHetz | 18:13 | De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. | |
Wisd | VulgHetz | 18:14 | Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, | |
Wisd | VulgHetz | 18:15 | omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, | |
Wisd | VulgHetz | 18:16 | gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. | |
Wisd | VulgHetz | 18:17 | Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. | |
Wisd | VulgHetz | 18:18 | Et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis. | |
Wisd | VulgHetz | 18:19 | Visiones enim, quæ illos turbaverunt, hæc præmonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent. | |
Wisd | VulgHetz | 18:20 | Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. | |
Wisd | VulgHetz | 18:21 | Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. | |
Wisd | VulgHetz | 18:22 | Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armaturæ potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum, et testamentum commemorans. | |
Wisd | VulgHetz | 18:23 | Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quæ ad vivos ducebat viam. | |
Wisd | VulgHetz | 18:24 | In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat. | |