Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Wisd VulgHetz 12:1  O quam bonus, et suavis est Domine spiritus tuus in omnibus!
Wisd VulgHetz 12:2  Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia credant in te Domine.
Wisd VulgHetz 12:3  Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
Wisd VulgHetz 12:4  quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia iniusta,
Wisd VulgHetz 12:5  et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
Wisd VulgHetz 12:6  et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
Wisd VulgHetz 12:7  ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium charior est terra.
Wisd VulgHetz 12:8  Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
Wisd VulgHetz 12:9  Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare:
Wisd VulgHetz 12:10  sed partibus iudicans dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
Wisd VulgHetz 12:11  Semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
Wisd VulgHetz 12:12  Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti?
Wisd VulgHetz 12:13  Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium.
Wisd VulgHetz 12:14  Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos perdidisti.
Wisd VulgHetz 12:15  Cum ergo sis iustus, iuste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
Wisd VulgHetz 12:16  Virtus enim tua iustitiæ initium est: et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
Wisd VulgHetz 12:17  Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
Wisd VulgHetz 12:18  Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
Wisd VulgHetz 12:19  Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonæ spei fecisti filios tuos: quoniam iudicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
Wisd VulgHetz 12:20  Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per quæ possent mutari a malitia;
Wisd VulgHetz 12:21  cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum?
Wisd VulgHetz 12:22  Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes: et cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam tuam.
Wisd VulgHetz 12:23  Unde et illis, qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt, per hæc, quæ coluerunt, dedisti summa tormenta.
Wisd VulgHetz 12:24  Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc, quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
Wisd VulgHetz 12:25  Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
Wisd VulgHetz 12:26  Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei iudicium experti sunt.
Wisd VulgHetz 12:27  In quibus enim patientes indignabantur, per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.