WISDOM
Chapter 10
Wisd | VulgHetz | 10:1 | Hæc illum, qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, | |
Wisd | VulgHetz | 10:4 | Propter quem, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans. | |
Wisd | VulgHetz | 10:5 | Hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent, scivit iustum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. | |
Wisd | VulgHetz | 10:6 | Hæc iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in pentapolim: | |
Wisd | VulgHetz | 10:7 | quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. | |
Wisd | VulgHetz | 10:8 | Sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quæ peccaverunt, nec latere potuissent. | |
Wisd | VulgHetz | 10:10 | Hæc profugum iræ fratris iustum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. | |
Wisd | VulgHetz | 10:12 | Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. | |
Wisd | VulgHetz | 10:13 | Hæc venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, | |
Wisd | VulgHetz | 10:14 | et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam. | |
Wisd | VulgHetz | 10:15 | Hæc populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quæ illum deprimebant. | |
Wisd | VulgHetz | 10:16 | Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. | |
Wisd | VulgHetz | 10:17 | Et reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem: | |
Wisd | VulgHetz | 10:19 | Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum, | |
Wisd | VulgHetz | 10:20 | et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: | |