Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Dani VulgHetz 5:1  Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
Dani VulgHetz 5:2  Præcepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubinæ.
Dani VulgHetz 5:3  Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinæ illius.
Dani VulgHetz 5:4  Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.
Dani VulgHetz 5:5  In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ: et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Dani VulgHetz 5:6  Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum: et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur.
Dani VulgHetz 5:7  Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
Dani VulgHetz 5:8  Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
Dani VulgHetz 5:9  Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est. sed et optimates eius turbabantur.
Dani VulgHetz 5:10  Regina autem pro re, quæ acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in æternum vive: non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
Dani VulgHetz 5:11  Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:
Dani VulgHetz 5:12  quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
Dani VulgHetz 5:13  Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudæ, quem adduxit pater meus rex de Iudæa?
Dani VulgHetz 5:14  Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.
Dani VulgHetz 5:15  Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
Dani VulgHetz 5:16  Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Dani VulgHetz 5:17  Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi.
Dani VulgHetz 5:18  O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
Dani VulgHetz 5:19  Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.
Dani VulgHetz 5:20  Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est:
Dani VulgHetz 5:21  et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
Dani VulgHetz 5:22  Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia:
Dani VulgHetz 5:23  sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
Dani VulgHetz 5:24  Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc, quod exaratum est.
Dani VulgHetz 5:25  Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: MANE, THECEL, PHARES.
Dani VulgHetz 5:26  Et hæc est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
Dani VulgHetz 5:27  THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens.
Dani VulgHetz 5:28  PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
Dani VulgHetz 5:29  Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Dani VulgHetz 5:30  Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.
Dani VulgHetz 5:31  Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos.