DEUTERONOMY
Chapter 25
Deut | VulgCont | 25:1 | Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices: quem iustum esse perspexerint, illi iustitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis. | |
Deut | VulgCont | 25:2 | Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: | |
Deut | VulgCont | 25:3 | ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. | |
Deut | VulgCont | 25:5 | Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater eius, et suscitabit semen fratris sui: | |
Deut | VulgCont | 25:6 | et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. | |
Deut | VulgCont | 25:7 | Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit maiores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel: nec me in coniugem sumere. | |
Deut | VulgCont | 25:8 | Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere: | |
Deut | VulgCont | 25:9 | accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede eius, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. | |
Deut | VulgCont | 25:11 | Si habuerint inter se iurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda eius: | |
Deut | VulgCont | 25:15 | Pondus habebis iustum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super Terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. | |
Deut | VulgCont | 25:16 | Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit hæc, et aversatur omnem iniustitiam. | |
Deut | VulgCont | 25:18 | quomodo occurrerit tibi: et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. | |