ECCLESIASTES
Chapter 4
Eccl | VulgClem | 4:1 | Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, | |
Eccl | VulgClem | 4:3 | et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. | |
Eccl | VulgClem | 4:4 | Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. | |
Eccl | VulgClem | 4:6 | Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. | |
Eccl | VulgClem | 4:8 | Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. | |
Eccl | VulgClem | 4:9 | Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ. | |
Eccl | VulgClem | 4:10 | Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. | |
Eccl | VulgClem | 4:12 | Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur. | |
Eccl | VulgClem | 4:13 | Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. | |
Eccl | VulgClem | 4:14 | Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur. | |
Eccl | VulgClem | 4:15 | Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. | |
Eccl | VulgClem | 4:16 | Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. | |