Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Esth VulgSist 14:1  Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.
Esth VulgSist 14:2  Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
Esth VulgSist 14:3  Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te nullus est auxiliator alius.
Esth VulgSist 14:5  Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
Esth VulgSist 14:6  Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum:
Esth VulgSist 14:8  et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,
Esth VulgSist 14:9  volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
Esth VulgSist 14:10  ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum.
Esth VulgSist 14:11  Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde.
Esth VulgSist 14:12  Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universae potestatis:
Esth VulgSist 14:13  tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt.
Esth VulgSist 14:14  Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
Esth VulgSist 14:15  et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae.
Esth VulgSist 14:16  Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei,
Esth VulgSist 14:17  et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum:
Esth VulgSist 14:18  et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
Esth VulgSist 14:19  Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.