EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 33
Exod | VulgCont | 33:1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de Terra Ægypti, in terram quam iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam: | |
Exod | VulgCont | 33:2 | et mittam præcursorem tui Angelum, ut eiiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Iebusæum, | |
Exod | VulgCont | 33:3 | et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via. | |
Exod | VulgCont | 33:4 | Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. | |
Exod | VulgCont | 33:5 | Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus duræ cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Iam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. | |
Exod | VulgCont | 33:7 | Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen eius, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad Tabernaculum fœderis, extra castra. | |
Exod | VulgCont | 33:8 | Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. | |
Exod | VulgCont | 33:9 | Ingresso autem illo Tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, | |
Exod | VulgCont | 33:10 | cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium Tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. | |
Exod | VulgCont | 33:11 | Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun, puer, non recedebat de Tabernaculo. | |
Exod | VulgCont | 33:12 | Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. | |
Exod | VulgCont | 33:13 | Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc. | |
Exod | VulgCont | 33:16 | In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? | |
Exod | VulgCont | 33:17 | Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. | |
Exod | VulgCont | 33:19 | Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. | |
Exod | VulgCont | 33:20 | Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet. | |
Exod | VulgCont | 33:22 | Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam: | |