EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 28
Exod | VulgCont | 28:1 | Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. | |
Exod | VulgCont | 28:3 | Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. | |
Exod | VulgCont | 28:4 | Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi. | |
Exod | VulgCont | 28:5 | Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. | |
Exod | VulgCont | 28:6 | Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. | |
Exod | VulgCont | 28:8 | Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. | |
Exod | VulgCont | 28:10 | sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. | |
Exod | VulgCont | 28:11 | Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos: | |
Exod | VulgCont | 28:12 | et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. | |
Exod | VulgCont | 28:14 | et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis. | |
Exod | VulgCont | 28:15 | Rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superhumeralis ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. | |
Exod | VulgCont | 28:16 | Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. | |
Exod | VulgCont | 28:17 | Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: | |
Exod | VulgCont | 28:20 | in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. | |
Exod | VulgCont | 28:21 | Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. | |
Exod | VulgCont | 28:25 | et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. | |
Exod | VulgCont | 28:26 | Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora eius aspiciunt. | |
Exod | VulgCont | 28:27 | Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem iuncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, | |
Exod | VulgCont | 28:28 | et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta, et a seinvicem rationale et superhumerale nequeant separari. | |
Exod | VulgCont | 28:29 | Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali iudicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. | |
Exod | VulgCont | 28:30 | Pones autem in rationali iudicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper. | |
Exod | VulgCont | 28:32 | in cuius medio supra erit capitium, et ora per gyrum eius textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. | |
Exod | VulgCont | 28:33 | Deorsum vero, ad pedes eiusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, | |
Exod | VulgCont | 28:34 | ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. | |
Exod | VulgCont | 28:35 | Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur Sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. | |
Exod | VulgCont | 28:36 | Facies et laminam de auro purissimo: in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. | |
Exod | VulgCont | 28:38 | imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte eius, ut placatus sit eis Dominus. | |
Exod | VulgCont | 28:39 | Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. | |
Exod | VulgCont | 28:40 | Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: | |
Exod | VulgCont | 28:41 | vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. | |
Exod | VulgCont | 28:42 | Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora: | |