Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 27
Exod VulgCont 27:1  Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Exod VulgCont 27:2  Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
Exod VulgCont 27:3  Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. Omnia vasa ex ære fabricabis:
Exod VulgCont 27:4  Craticulamque in modum retis æneam: per cuius quattuor angulos erunt quattuor annuli ænei,
Exod VulgCont 27:5  quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
Exod VulgCont 27:6  Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:
Exod VulgCont 27:7  et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
Exod VulgCont 27:8  Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in Monte monstratum est.
Exod VulgCont 27:9  Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Exod VulgCont 27:10  Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
Exod VulgCont 27:11  Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ eiusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
Exod VulgCont 27:12  In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
Exod VulgCont 27:13  In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,
Exod VulgCont 27:14  in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres, et bases totidem:
Exod VulgCont 27:15  et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
Exod VulgCont 27:16  In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quattuor, cum basibus totidem.
Exod VulgCont 27:17  Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
Exod VulgCont 27:18  In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
Exod VulgCont 27:19  Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et ceremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex ære facies.
Exod VulgCont 27:20  Præcipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper
Exod VulgCont 27:21  in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii eius, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.