EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 1
Exod | VulgCont | 1:1 | Hæc sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Ægyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt: | |
Exod | VulgCont | 1:5 | Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Ægypto erat. | |
Exod | VulgCont | 1:7 | filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. | |
Exod | VulgCont | 1:9 | et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. | |
Exod | VulgCont | 1:10 | Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. | |
Exod | VulgCont | 1:11 | Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses. | |
Exod | VulgCont | 1:14 | atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. | |
Exod | VulgCont | 1:15 | Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, | |
Exod | VulgCont | 1:16 | præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate. | |
Exod | VulgCont | 1:17 | Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. | |
Exod | VulgCont | 1:18 | Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? | |
Exod | VulgCont | 1:19 | Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut Ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. | |