Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Exod VulgCont 24:1  Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
Exod VulgCont 24:2  Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.
Exod VulgCont 24:3  Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque iudicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.
Exod VulgCont 24:4  Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel.
Exod VulgCont 24:5  Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
Exod VulgCont 24:6  Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.
Exod VulgCont 24:7  Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Exod VulgCont 24:8  Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
Exod VulgCont 24:9  Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel:
Exod VulgCont 24:10  et viderunt Deum Israel: et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.
Exod VulgCont 24:11  Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Exod VulgCont 24:12  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos.
Exod VulgCont 24:13  Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius: ascendensque Moyses in montem Dei,
Exod VulgCont 24:14  senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.
Exod VulgCont 24:16  Et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
Exod VulgCont 24:17  Erat autem species gloriæ Domini, quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
Exod VulgCont 24:18  Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.