Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 29
Exod VulgCont 29:1  Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
Exod VulgCont 29:2  panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.
Exod VulgCont 29:3  Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
Exod VulgCont 29:4  Et Aaron, ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Exod VulgCont 29:5  indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
Exod VulgCont 29:6  Et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram,
Exod VulgCont 29:7  et oleum unctionis fundes super caput eius: atque hoc ritu consecrabitur.
Exod VulgCont 29:8  Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
Exod VulgCont 29:9  Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
Exod VulgCont 29:10  applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,
Exod VulgCont 29:11  et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi testimonii.
Exod VulgCont 29:12  Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
Exod VulgCont 29:13  Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum iecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
Exod VulgCont 29:14  carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Exod VulgCont 29:15  Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus.
Exod VulgCont 29:16  Quem cum mactaveris, tolles de sanguine eius, et fundes circa altare.
Exod VulgCont 29:17  Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius.
Exod VulgCont 29:18  Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
Exod VulgCont 29:19  Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus.
Exod VulgCont 29:20  Quem cum immolaveris, sumes de sanguine eius, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum eius, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Exod VulgCont 29:21  Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
Exod VulgCont 29:22  tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum iecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:
Exod VulgCont 29:23  tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:
Exod VulgCont 29:24  ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Exod VulgCont 29:25  Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio eius est.
Exod VulgCont 29:26  Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
Exod VulgCont 29:27  Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
Exod VulgCont 29:28  quo initiatus est Aaron et filii eius, cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
Exod VulgCont 29:29  Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
Exod VulgCont 29:30  Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in Sanctuario.
Exod VulgCont 29:31  Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes eius in loco sancto:
Exod VulgCont 29:32  quibus vescetur Aaron et filii eius. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
Exod VulgCont 29:33  ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
Exod VulgCont 29:34  Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
Exod VulgCont 29:35  Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum:
Exod VulgCont 29:36  et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Exod VulgCont 29:37  Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Exod VulgCont 29:38  Hoc est quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,
Exod VulgCont 29:40  decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensuræ in agno uno.
Exod VulgCont 29:41  Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinæ oblationis, et iuxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis:
Exod VulgCont 29:42  sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
Exod VulgCont 29:43  Ibique præcipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea.
Exod VulgCont 29:44  Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgCont 29:45  Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus,
Exod VulgCont 29:46  et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de Terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.