EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 35
Exod | VulgCont | 35:1 | Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Hæc sunt quæ iussit Dominus fieri. | |
Exod | VulgCont | 35:2 | Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, Sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. | |
Exod | VulgCont | 35:4 | Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: | |
Exod | VulgCont | 35:5 | Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, | |
Exod | VulgCont | 35:8 | et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, | |
Exod | VulgCont | 35:11 | Tabernaculum scilicet, et tectum eius, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases: | |
Exod | VulgCont | 35:14 | Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: | |
Exod | VulgCont | 35:15 | Altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi: | |
Exod | VulgCont | 35:16 | Altare holocausti, et craticulam eius æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim eius: | |
Exod | VulgCont | 35:19 | Vestimenta, quorum usus est in ministerio Sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi. | |
Exod | VulgCont | 35:21 | obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, | |
Exod | VulgCont | 35:22 | viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. | |
Exod | VulgCont | 35:23 | Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et ianthinas, | |
Exod | VulgCont | 35:25 | Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, | |
Exod | VulgCont | 35:27 | Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, | |
Exod | VulgCont | 35:28 | aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. | |
Exod | VulgCont | 35:29 | Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quæ iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. | |
Exod | VulgCont | 35:30 | Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda. | |
Exod | VulgCont | 35:31 | Implevitque eum Spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina | |
Exod | VulgCont | 35:33 | sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. Quidquid fabre adinveniri potest, | |