EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 26
Ezek | VulgHetz | 26:1 | Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgHetz | 26:2 | Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: Euge confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor, deserta est. | |
Ezek | VulgHetz | 26:3 | Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. | |
Ezek | VulgHetz | 26:4 | Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres eius: et radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. | |
Ezek | VulgHetz | 26:5 | Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem Gentibus. | |
Ezek | VulgHetz | 26:6 | Filiæ quoque eius, quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgHetz | 26:7 | Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno. | |
Ezek | VulgHetz | 26:8 | Filias tuas, quæ sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra te clypeum. | |
Ezek | VulgHetz | 26:9 | Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. | |
Ezek | VulgHetz | 26:10 | Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ. | |
Ezek | VulgHetz | 26:11 | Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent. | |
Ezek | VulgHetz | 26:12 | Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas: et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. | |
Ezek | VulgHetz | 26:13 | Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. | |
Ezek | VulgHetz | 26:14 | Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgHetz | 26:15 | Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint, in medio tui commovebuntur insulæ? | |
Ezek | VulgHetz | 26:16 | Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abiicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur. | |
Ezek | VulgHetz | 26:17 | Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? | |
Ezek | VulgHetz | 26:18 | Nunc stupebunt naves in die pavoris tui: et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. | |
Ezek | VulgHetz | 26:19 | Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quæ non habitantur: et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ: | |
Ezek | VulgHetz | 26:20 | Et detraxero te cum his, qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his, qui deducuntur in lacum, ut non habiteris: porro cum dedero gloriam in terra viventium, | |