EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 42
Ezek | VulgHetz | 42:1 | Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad Aquilonem. | |
Ezek | VulgHetz | 42:2 | In facie longitudinis, centum cubitos ostii Aquilonis: et latitudinis quinquaginta cubitos, | |
Ezek | VulgHetz | 42:3 | contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus iuncta porticui triplici. | |
Ezek | VulgHetz | 42:4 | Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad Aquilonem: | |
Ezek | VulgHetz | 42:5 | Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus, quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii. | |
Ezek | VulgHetz | 42:6 | Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. | |
Ezek | VulgHetz | 42:7 | Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo eius quinquaginta cubitorum. | |
Ezek | VulgHetz | 42:8 | Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum: et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. | |
Ezek | VulgHetz | 42:9 | Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. | |
Ezek | VulgHetz | 42:10 | In latitudine periboli atrii, quod erat contra viam Orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia. | |
Ezek | VulgHetz | 42:11 | Et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum, quæ erant in via Aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. | |
Ezek | VulgHetz | 42:12 | secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad Notum: ostium in capite viæ: quæ via erat ante vestibulum separatum per viam Orientalem ingredientibus. | |
Ezek | VulgHetz | 42:13 | Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri, quæ sunt ante ædificium separatum: hæc sunt gazophylacia sancta: in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum, et oblationem pro peccato, et pro delicto: locus enim sanctus est. | |
Ezek | VulgHetz | 42:14 | Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. | |
Ezek | VulgHetz | 42:15 | Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ, quæ respiciebat ad viam Orientalem: et mensus est eam undique per circuitum. | |
Ezek | VulgHetz | 42:16 | Mensus est autem contra ventum Orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum. | |
Ezek | VulgHetz | 42:17 | Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum. | |
Ezek | VulgHetz | 42:18 | Et ad ventum Australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum. | |