EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 46
Ezek | VulgHetz | 46:1 | Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quæ respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit: die autem Sabbati aperietur, sed et in die Calendarum aperietur. | |
Ezek | VulgHetz | 46:2 | Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. | |
Ezek | VulgHetz | 46:3 | Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in Sabbatis, et in Calendis coram Domino. | |
Ezek | VulgHetz | 46:4 | Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die Sabbati sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum. | |
Ezek | VulgHetz | 46:5 | Et sacrificium ephi per arietem: in agnis autem sacrificium quod dederit manus eius: et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgHetz | 46:6 | In die autem Calendarum vitulum de armento immaculatum: et sex agni, et arietes immaculati erunt. | |
Ezek | VulgHetz | 46:7 | Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem, sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgHetz | 46:8 | Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat. | |
Ezek | VulgHetz | 46:9 | Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in sollemnitatibus: qui ingreditur per portam Aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portæ Meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ Meridianæ, egrediatur per viam portæ Aquilonis: non revertetur per viam portæ, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. | |
Ezek | VulgHetz | 46:10 | Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. | |
Ezek | VulgHetz | 46:11 | Et in nundinis, et in sollemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgHetz | 46:12 | Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino: aperietur ei porta, quæ respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. | |
Ezek | VulgHetz | 46:13 | Et agnum eiusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. | |
Ezek | VulgHetz | 46:14 | Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, iuge atque perpetuum. | |
Ezek | VulgHetz | 46:16 | Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis: hereditas eius, filiorum suorum erit, possidebunt eam hereditarie. | |
Ezek | VulgHetz | 46:17 | Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hereditas autem eius, filiis eius erit. | |
Ezek | VulgHetz | 46:18 | Et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. | |
Ezek | VulgHetz | 46:19 | Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad Aquilonem: et erat ibi locus vergens ad Occidentem. | |
Ezek | VulgHetz | 46:20 | Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato, et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. | |
Ezek | VulgHetz | 46:21 | Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quattuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. | |
Ezek | VulgHetz | 46:22 | In quattuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensuræ unius quattuor erant. | |
Ezek | VulgHetz | 46:23 | Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum. | |