Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Gala VulgClem 6:1  Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Gala VulgClem 6:2  Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Gala VulgClem 6:3  Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Gala VulgClem 6:4  Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
Gala VulgClem 6:6  Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Gala VulgClem 6:8  Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
Gala VulgClem 6:9  Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
Gala VulgClem 6:10  Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Gala VulgClem 6:12  Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
Gala VulgClem 6:13  Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Gala VulgClem 6:14  Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Gala VulgClem 6:15  In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
Gala VulgClem 6:16  Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
Gala VulgClem 6:17  De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
Gala VulgClem 6:18  Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.