GALATIANS
Chapter 3
Gala | VulgClem | 3:1 | O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ? | |
Gala | VulgClem | 3:2 | Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ? | |
Gala | VulgClem | 3:5 | Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ? | |
Gala | VulgClem | 3:8 | Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes. | |
Gala | VulgClem | 3:10 | Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. | |
Gala | VulgClem | 3:11 | Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit. | |
Gala | VulgClem | 3:13 | Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno : | |
Gala | VulgClem | 3:14 | ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. | |
Gala | VulgClem | 3:15 | Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. | |
Gala | VulgClem | 3:16 | Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. | |
Gala | VulgClem | 3:17 | Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. | |
Gala | VulgClem | 3:18 | Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. | |
Gala | VulgClem | 3:19 | Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. | |
Gala | VulgClem | 3:21 | Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. | |
Gala | VulgClem | 3:22 | Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. | |
Gala | VulgClem | 3:23 | Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. | |
Gala | VulgClem | 3:28 | Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. | |