GALATIANS
Chapter 4
Gala | VulgClem | 4:1 | Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : | |
Gala | VulgClem | 4:4 | At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, | |
Gala | VulgClem | 4:6 | Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. | |
Gala | VulgClem | 4:9 | Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? | |
Gala | VulgClem | 4:12 | Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. | |
Gala | VulgClem | 4:13 | Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea | |
Gala | VulgClem | 4:14 | non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. | |
Gala | VulgClem | 4:15 | Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. | |
Gala | VulgClem | 4:20 | vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis. | |
Gala | VulgClem | 4:22 | Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera. | |
Gala | VulgClem | 4:23 | Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem : | |
Gala | VulgClem | 4:24 | quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar : | |
Gala | VulgClem | 4:25 | Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. | |
Gala | VulgClem | 4:27 | Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. | |
Gala | VulgClem | 4:29 | Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc. | |
Gala | VulgClem | 4:30 | Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. | |