GALATIANS
Chapter 5
Gala | VulgClem | 5:2 | Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. | |
Gala | VulgClem | 5:3 | Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. | |
Gala | VulgClem | 5:6 | Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur. | |
Gala | VulgClem | 5:10 | Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. | |
Gala | VulgClem | 5:11 | Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. | |
Gala | VulgClem | 5:13 | Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. | |
Gala | VulgClem | 5:17 | Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. | |
Gala | VulgClem | 5:19 | Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, | |
Gala | VulgClem | 5:20 | idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, | |
Gala | VulgClem | 5:21 | invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. | |
Gala | VulgClem | 5:22 | Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, | |
Gala | VulgClem | 5:23 | mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. | |