Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Gala VulgClem 1:1  Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
Gala VulgClem 1:2  et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
Gala VulgClem 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
Gala VulgClem 1:4  qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Gala VulgClem 1:6  Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
Gala VulgClem 1:7  quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
Gala VulgClem 1:8  Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Gala VulgClem 1:9  Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
Gala VulgClem 1:10  Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
Gala VulgClem 1:11  Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
Gala VulgClem 1:12  neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
Gala VulgClem 1:13  Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
Gala VulgClem 1:14  et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
Gala VulgClem 1:15  Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
Gala VulgClem 1:16  ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
Gala VulgClem 1:17  neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
Gala VulgClem 1:18  deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
Gala VulgClem 1:19  alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
Gala VulgClem 1:20  Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
Gala VulgClem 1:22  Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :
Gala VulgClem 1:23  tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :