GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 20
Gene | VulgHetz | 20:1 | Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris. | |
Gene | VulgHetz | 20:2 | Dixitque de Sara uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. | |
Gene | VulgHetz | 20:3 | Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum. | |
Gene | VulgHetz | 20:4 | Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies? | |
Gene | VulgHetz | 20:5 | Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? in simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. | |
Gene | VulgHetz | 20:6 | Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. | |
Gene | VulgHetz | 20:7 | Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. | |
Gene | VulgHetz | 20:8 | Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. | |
Gene | VulgHetz | 20:9 | Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. | |
Gene | VulgHetz | 20:11 | Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: | |
Gene | VulgHetz | 20:12 | alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. | |
Gene | VulgHetz | 20:13 | Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. | |
Gene | VulgHetz | 20:14 | Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, | |
Gene | VulgHetz | 20:16 | Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. | |
Gene | VulgHetz | 20:17 | Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque eius, et pepererunt: | |