Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 28
Gene VulgHetz 28:1  Vocavit itaque Isaac Iacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere coniugem de genere Chanaan:
Gene VulgHetz 28:2  sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
Gene VulgHetz 28:3  Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turbas populorum.
Gene VulgHetz 28:4  Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.
Gene VulgHetz 28:5  Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
Gene VulgHetz 28:6  Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
Gene VulgHetz 28:7  quodque obediens Iacob parentibus suis isset in Syriam:
Gene VulgHetz 28:8  probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
Gene VulgHetz 28:9  ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth.
Gene VulgHetz 28:10  Igitur egressus Iacob de Bersabee, pergebat Haran.
Gene VulgHetz 28:11  Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
Gene VulgHetz 28:12  Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
Gene VulgHetz 28:13  et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Gene VulgHetz 28:14  Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: et BENEDICENTUR IN TE et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
Gene VulgHetz 28:15  Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.
Gene VulgHetz 28:16  Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
Gene VulgHetz 28:17  Pavensque: Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
Gene VulgHetz 28:18  Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
Gene VulgHetz 28:19  Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.
Gene VulgHetz 28:20  Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
Gene VulgHetz 28:21  reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
Gene VulgHetz 28:22  et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.