GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 46
Gene | VulgHetz | 46:1 | Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, | |
Gene | VulgHetz | 46:2 | audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum. | |
Gene | VulgHetz | 46:3 | Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. | |
Gene | VulgHetz | 46:4 | Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. | |
Gene | VulgHetz | 46:5 | Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, | |
Gene | VulgHetz | 46:6 | et omnia quæ possederat in Terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo, | |
Gene | VulgHetz | 46:8 | Hæc sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. | |
Gene | VulgHetz | 46:10 | Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. | |
Gene | VulgHetz | 46:12 | Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. | |
Gene | VulgHetz | 46:15 | Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua. omnes animæ filiorum eius et filiarum, triginta tres. | |
Gene | VulgHetz | 46:17 | Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. | |
Gene | VulgHetz | 46:18 | hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ. et hos genuit Iacob sedecim animas. | |
Gene | VulgHetz | 46:20 | Natique sunt Ioseph filii in Terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. | |
Gene | VulgHetz | 46:21 | Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. | |
Gene | VulgHetz | 46:25 | Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Iacob: omnes animæ, septem. | |
Gene | VulgHetz | 46:26 | Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Iacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. | |
Gene | VulgHetz | 46:27 | Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Iacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. | |
Gene | VulgHetz | 46:29 | Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit. | |
Gene | VulgHetz | 46:30 | Dixitque pater ad Ioseph: Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. | |
Gene | VulgHetz | 46:31 | At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me: | |
Gene | VulgHetz | 46:32 | et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. | |