GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 18
Gene | VulgHetz | 18:1 | Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. | |
Gene | VulgHetz | 18:2 | Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. | |
Gene | VulgHetz | 18:5 | Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. | |
Gene | VulgHetz | 18:6 | Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. | |
Gene | VulgHetz | 18:7 | Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit, et coxit illum. | |
Gene | VulgHetz | 18:8 | Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat iuxta eos sub arbore. | |
Gene | VulgHetz | 18:9 | Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? ille respondit: Ecce in tabernaculo est. | |
Gene | VulgHetz | 18:10 | Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. | |
Gene | VulgHetz | 18:12 | Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? | |
Gene | VulgHetz | 18:13 | Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? | |
Gene | VulgHetz | 18:14 | Numquid Deo quidquam est difficile? iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. | |
Gene | VulgHetz | 18:15 | Negabit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. | |
Gene | VulgHetz | 18:16 | Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. | |
Gene | VulgHetz | 18:18 | cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et BENEDICENDÆ sint in illo omnes nationes terræ? | |
Gene | VulgHetz | 18:19 | Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant iudicium et iustitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. | |
Gene | VulgHetz | 18:20 | Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. | |
Gene | VulgHetz | 18:21 | Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam. | |
Gene | VulgHetz | 18:22 | Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. | |
Gene | VulgHetz | 18:24 | Si fuerint quinquaginta iusti in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? | |
Gene | VulgHetz | 18:25 | Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius, non est hoc tuum: qui iudicas omnem terram, nequaquam facies iudicium hoc. | |
Gene | VulgHetz | 18:26 | Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. | |
Gene | VulgHetz | 18:27 | Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. | |
Gene | VulgHetz | 18:28 | Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. | |
Gene | VulgHetz | 18:29 | Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. | |
Gene | VulgHetz | 18:30 | Ne quæso, inquit, indigneris Domine, si loquar: Quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. | |
Gene | VulgHetz | 18:31 | Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: Quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. | |
Gene | VulgHetz | 18:32 | Obsecro, inquit, ne irascaris Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. | |