Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 9
Gene VulgHetz 9:1  Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
Gene VulgHetz 9:2  Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
Gene VulgHetz 9:3  Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
Gene VulgHetz 9:4  Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
Gene VulgHetz 9:5  Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris eius requiram animam hominis.
Gene VulgHetz 9:6  Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Gene VulgHetz 9:7  Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
Gene VulgHetz 9:8  Hæc quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo:
Gene VulgHetz 9:9  Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
Gene VulgHetz 9:10  et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
Gene VulgHetz 9:11  Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
Gene VulgHetz 9:12  Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas:
Gene VulgHetz 9:13  Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me, et inter terram.
Gene VulgHetz 9:14  Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
Gene VulgHetz 9:15  et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.
Gene VulgHetz 9:16  Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
Gene VulgHetz 9:17  Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
Gene VulgHetz 9:18  Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
Gene VulgHetz 9:19  Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
Gene VulgHetz 9:20  Cœpitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
Gene VulgHetz 9:21  Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
Gene VulgHetz 9:22  Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras.
Gene VulgHetz 9:23  At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
Gene VulgHetz 9:24  Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
Gene VulgHetz 9:25  ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
Gene VulgHetz 9:26  Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus eius.
Gene VulgHetz 9:27  Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius.
Gene VulgHetz 9:28  Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
Gene VulgHetz 9:29  Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.