GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 41
Gene | VulgHetz | 41:2 | de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus. | |
Gene | VulgHetz | 41:3 | Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ, confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: | |
Gene | VulgHetz | 41:4 | devoraveruntque eas, quarum mira species, et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, | |
Gene | VulgHetz | 41:5 | rursum dormivit, et vidit alterum somnium: Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ: | |
Gene | VulgHetz | 41:8 | et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes coniectores Ægypti, cunctosque sapientes: et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. | |
Gene | VulgHetz | 41:10 | Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum: | |
Gene | VulgHetz | 41:13 | audivimus quidquid postea rei probavit eventus. ego enim redditus sum officio meo: et ille suspensus est in cruce. | |
Gene | VulgHetz | 41:14 | Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt: ac veste mutata, obtulerunt ei. | |
Gene | VulgHetz | 41:15 | Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime coniicere. | |
Gene | VulgHetz | 41:18 | et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant. | |
Gene | VulgHetz | 41:19 | et ecce, has sequebantur aliæ septem boves in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim: | |
Gene | VulgHetz | 41:21 | nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, | |
Gene | VulgHetz | 41:24 | quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. | |
Gene | VulgHetz | 41:25 | Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. | |
Gene | VulgHetz | 41:26 | Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ: septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. | |
Gene | VulgHetz | 41:27 | Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. | |
Gene | VulgHetz | 41:30 | quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, | |
Gene | VulgHetz | 41:32 | Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. | |
Gene | VulgHetz | 41:33 | Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum Terræ Ægypti: | |
Gene | VulgHetz | 41:34 | Qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, | |
Gene | VulgHetz | 41:35 | qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. | |
Gene | VulgHetz | 41:36 | Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. | |
Gene | VulgHetz | 41:38 | locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? | |
Gene | VulgHetz | 41:39 | Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? | |
Gene | VulgHetz | 41:40 | Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. | |
Gene | VulgHetz | 41:41 | Dixitque rursus Pharao ad Ioseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. | |
Gene | VulgHetz | 41:42 | Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu eius: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. | |
Gene | VulgHetz | 41:43 | Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genuflecterent, et præpositum esse scirent universæ Terræ Ægypti. | |
Gene | VulgHetz | 41:44 | Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. | |
Gene | VulgHetz | 41:45 | Vertitque nomen eius, et vocavit eum lingua Ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Ægypti | |
Gene | VulgHetz | 41:46 | (Triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis) et circuivit omnes regiones Ægypti. | |
Gene | VulgHetz | 41:47 | Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. | |
Gene | VulgHetz | 41:49 | Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. | |
Gene | VulgHetz | 41:50 | Nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. | |
Gene | VulgHetz | 41:51 | Vocavitque nomen primogeniti, Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. | |
Gene | VulgHetz | 41:52 | Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. | |
Gene | VulgHetz | 41:54 | cœperunt venire septem anni inopiæ: quos prædixerat Ioseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. | |
Gene | VulgHetz | 41:55 | Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Ioseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. | |
Gene | VulgHetz | 41:56 | Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Ioseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. | |