GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 34
Gene | VulgHetz | 34:2 | Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. | |
Gene | VulgHetz | 34:5 | Quod cum audisset Iacob, absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. | |
Gene | VulgHetz | 34:7 | ecce filii eius veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset. | |
Gene | VulgHetz | 34:8 | Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: | |
Gene | VulgHetz | 34:9 | et iungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite. | |
Gene | VulgHetz | 34:10 | Et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini, et possidete eam. | |
Gene | VulgHetz | 34:11 | Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quæcumque statueritis, dabo: | |
Gene | VulgHetz | 34:12 | augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. | |
Gene | VulgHetz | 34:13 | Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, sævientes ob stuprum sororis: | |
Gene | VulgHetz | 34:14 | Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. | |
Gene | VulgHetz | 34:15 | Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus; | |
Gene | VulgHetz | 34:16 | tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras, ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus: | |
Gene | VulgHetz | 34:19 | nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. | |
Gene | VulgHetz | 34:21 | Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. | |
Gene | VulgHetz | 34:22 | Unum est quo differtur tantum bonum: Si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. | |
Gene | VulgHetz | 34:23 | Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. | |
Gene | VulgHetz | 34:25 | Et ecce, die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis, duo filii Iacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, | |
Gene | VulgHetz | 34:26 | Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. | |
Gene | VulgHetz | 34:27 | Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Iacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. | |
Gene | VulgHetz | 34:28 | Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, | |
Gene | VulgHetz | 34:30 | Quibus patratis audacter, Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ huius. nos pauci sumus: illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. | |