GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 42
Gene | VulgHetz | 42:1 | Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? | |
Gene | VulgHetz | 42:2 | audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. | |
Gene | VulgHetz | 42:4 | Beniamin domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: | |
Gene | VulgHetz | 42:5 | ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. | |
Gene | VulgHetz | 42:6 | Et Ioseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, | |
Gene | VulgHetz | 42:7 | et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. | |
Gene | VulgHetz | 42:9 | Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis. | |
Gene | VulgHetz | 42:11 | Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. | |
Gene | VulgHetz | 42:13 | At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. | |
Gene | VulgHetz | 42:15 | Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. | |
Gene | VulgHetz | 42:16 | Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. | |
Gene | VulgHetz | 42:18 | Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. | |
Gene | VulgHetz | 42:19 | Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, | |
Gene | VulgHetz | 42:20 | et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, | |
Gene | VulgHetz | 42:21 | et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. | |
Gene | VulgHetz | 42:22 | E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis eius exquiritur. | |
Gene | VulgHetz | 42:23 | Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph: eo quod per interpretem loqueretur ad eos. | |
Gene | VulgHetz | 42:25 | Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, iussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. | |
Gene | VulgHetz | 42:27 | Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, | |
Gene | VulgHetz | 42:28 | dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? | |
Gene | VulgHetz | 42:29 | Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: | |
Gene | VulgHetz | 42:30 | Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ. | |
Gene | VulgHetz | 42:32 | Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. | |
Gene | VulgHetz | 42:33 | Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: Fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, | |
Gene | VulgHetz | 42:34 | fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam. | |
Gene | VulgHetz | 42:35 | His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, | |
Gene | VulgHetz | 42:36 | dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis, Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt. | |
Gene | VulgHetz | 42:37 | Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. | |