HEBREWS
Chapter 2
| Hebr | Vulgate | 2:1 | propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus | |
| Hebr | Vulgate | 2:2 | si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem | |
| Hebr | Vulgate | 2:3 | quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est | |
| Hebr | Vulgate | 2:4 | contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem | |
| Hebr | Vulgate | 2:6 | testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum | |
| Hebr | Vulgate | 2:7 | minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum | |
| Hebr | Vulgate | 2:8 | omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei | |
| Hebr | Vulgate | 2:9 | eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem | |
| Hebr | Vulgate | 2:10 | decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare | |
| Hebr | Vulgate | 2:11 | qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens | |
| Hebr | Vulgate | 2:13 | et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus | |
| Hebr | Vulgate | 2:14 | quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum | |
| Hebr | Vulgate | 2:17 | unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi | |