HEBREWS
Chapter 6
Hebr | VulgCont | 6:1 | Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, | |
Hebr | VulgCont | 6:2 | baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii æterni. | |
Hebr | VulgCont | 6:4 | Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, | |
Hebr | VulgCont | 6:5 | gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, et prolapsi sunt; | |
Hebr | VulgCont | 6:6 | rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. | |
Hebr | VulgCont | 6:7 | Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur: accipit benedictionem a Deo. | |
Hebr | VulgCont | 6:8 | Proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius consummatio in combustionem. | |
Hebr | VulgCont | 6:9 | Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. | |
Hebr | VulgCont | 6:10 | Non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. | |
Hebr | VulgCont | 6:11 | Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare solicitudinem ad expletionem spei usque in finem: | |
Hebr | VulgCont | 6:12 | ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hereditabunt promissiones. | |
Hebr | VulgCont | 6:13 | Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum, | |
Hebr | VulgCont | 6:16 | Homines enim per maiorem sui iurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum. | |
Hebr | VulgCont | 6:17 | In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum: | |
Hebr | VulgCont | 6:18 | ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, | |
Hebr | VulgCont | 6:19 | quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, | |