Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
I Ch Vulgate 13:1  iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus
I Ch Vulgate 13:2  et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos
I Ch Vulgate 13:3  et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul
I Ch Vulgate 13:4  et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo
I Ch Vulgate 13:5  congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim
I Ch Vulgate 13:6  et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius
I Ch Vulgate 13:7  inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum
I Ch Vulgate 13:8  porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis
I Ch Vulgate 13:9  cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam
I Ch Vulgate 13:10  iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo
I Ch Vulgate 13:11  contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem
I Ch Vulgate 13:12  et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei
I Ch Vulgate 13:13  et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei
I Ch Vulgate 13:14  mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat