I CHRONICLES
Chapter 25
| I Ch | Vulgate | 25:1 | igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes | |
| I Ch | Vulgate | 25:2 | de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem | |
| I Ch | Vulgate | 25:3 | porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum | |
| I Ch | Vulgate | 25:4 | Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth | |
| I Ch | Vulgate | 25:5 | omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres | |
| I Ch | Vulgate | 25:6 | universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman | |
| I Ch | Vulgate | 25:7 | fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo | |
| I Ch | Vulgate | 25:8 | miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus | |
| I Ch | Vulgate | 25:9 | egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim | |