Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 23
I Ch Vulgate 23:1  igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
I Ch Vulgate 23:2  et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
I Ch Vulgate 23:3  numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
I Ch Vulgate 23:4  ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia
I Ch Vulgate 23:5  porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum
I Ch Vulgate 23:6  et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
I Ch Vulgate 23:8  filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
I Ch Vulgate 23:9  filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
I Ch Vulgate 23:10  porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
I Ch Vulgate 23:11  erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
I Ch Vulgate 23:12  filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
I Ch Vulgate 23:13  filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
I Ch Vulgate 23:14  Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
I Ch Vulgate 23:17  fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
I Ch Vulgate 23:19  filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
I Ch Vulgate 23:21  filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
I Ch Vulgate 23:22  mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
I Ch Vulgate 23:24  hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
I Ch Vulgate 23:25  dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
I Ch Vulgate 23:26  nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
I Ch Vulgate 23:27  iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
I Ch Vulgate 23:28  et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
I Ch Vulgate 23:29  sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
I Ch Vulgate 23:30  Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
I Ch Vulgate 23:31  tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
I Ch Vulgate 23:32  et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini