I CHRONICLES
Chapter 16
I Ch | Vulgate | 16:1 | adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo | |
I Ch | Vulgate | 16:2 | cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini | |
I Ch | Vulgate | 16:3 | et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam | |
I Ch | Vulgate | 16:4 | constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel | |
I Ch | Vulgate | 16:5 | Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret | |
I Ch | Vulgate | 16:8 | confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius | |
I Ch | Vulgate | 16:15 | recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes | |
I Ch | Vulgate | 16:29 | date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto | |
I Ch | Vulgate | 16:35 | et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis | |
I Ch | Vulgate | 16:36 | benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino | |
I Ch | Vulgate | 16:37 | dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas | |
I Ch | Vulgate | 16:38 | porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores | |
I Ch | Vulgate | 16:39 | Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon | |
I Ch | Vulgate | 16:40 | ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli | |
I Ch | Vulgate | 16:41 | et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius | |
I Ch | Vulgate | 16:42 | Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios | |