I CHRONICLES
Chapter 14
| I Ch | Vulgate | 14:1 | misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum | |
| I Ch | Vulgate | 14:2 | cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel | |
| I Ch | Vulgate | 14:4 | et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon | |
| I Ch | Vulgate | 14:8 | audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis | |
| I Ch | Vulgate | 14:10 | consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua | |
| I Ch | Vulgate | 14:11 | cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim | |
| I Ch | Vulgate | 14:14 | consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum | |
| I Ch | Vulgate | 14:15 | cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim | |
| I Ch | Vulgate | 14:16 | fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera | |