I CHRONICLES
Chapter 7
I Ch | Vulgate | 7:2 | filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti | |
I Ch | Vulgate | 7:3 | filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes | |
I Ch | Vulgate | 7:4 | cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios | |
I Ch | Vulgate | 7:5 | fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt | |
I Ch | Vulgate | 7:7 | filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor | |
I Ch | Vulgate | 7:8 | porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor | |
I Ch | Vulgate | 7:9 | numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti | |
I Ch | Vulgate | 7:10 | porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar | |
I Ch | Vulgate | 7:11 | omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes | |
I Ch | Vulgate | 7:15 | Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae | |
I Ch | Vulgate | 7:16 | et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem | |
I Ch | Vulgate | 7:20 | filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad | |
I Ch | Vulgate | 7:21 | et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum | |
I Ch | Vulgate | 7:22 | luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum | |
I Ch | Vulgate | 7:23 | ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset | |
I Ch | Vulgate | 7:24 | filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara | |
I Ch | Vulgate | 7:28 | possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius | |
I Ch | Vulgate | 7:29 | iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel | |