I CHRONICLES
Chapter 26
I Ch | Vulgate | 26:2 | filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus | |
I Ch | Vulgate | 26:4 | filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus | |
I Ch | Vulgate | 26:6 | Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi | |
I Ch | Vulgate | 26:7 | filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias | |
I Ch | Vulgate | 26:8 | omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom | |
I Ch | Vulgate | 26:10 | de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem | |
I Ch | Vulgate | 26:11 | Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim | |
I Ch | Vulgate | 26:12 | hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini | |
I Ch | Vulgate | 26:13 | missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum | |
I Ch | Vulgate | 26:14 | cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis | |
I Ch | Vulgate | 26:15 | Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium | |
I Ch | Vulgate | 26:16 | Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam | |
I Ch | Vulgate | 26:17 | ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini | |
I Ch | Vulgate | 26:21 | filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli | |
I Ch | Vulgate | 26:25 | fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith | |
I Ch | Vulgate | 26:26 | ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus | |
I Ch | Vulgate | 26:27 | de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini | |
I Ch | Vulgate | 26:28 | haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius | |
I Ch | Vulgate | 26:29 | Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos | |
I Ch | Vulgate | 26:30 | porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis | |
I Ch | Vulgate | 26:31 | Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad | |