I CORINTHIANS
Chapter 6
| I Co | Vulgate | 6:1 | audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos | |
| I Co | Vulgate | 6:2 | an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis | |
| I Co | Vulgate | 6:4 | saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum | |
| I Co | Vulgate | 6:5 | ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum | |
| I Co | Vulgate | 6:7 | iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini | |
| I Co | Vulgate | 6:9 | an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri | |
| I Co | Vulgate | 6:10 | neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt | |
| I Co | Vulgate | 6:11 | et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri | |
| I Co | Vulgate | 6:12 | omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate | |
| I Co | Vulgate | 6:13 | esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori | |
| I Co | Vulgate | 6:15 | nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit | |
| I Co | Vulgate | 6:16 | an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una | |
| I Co | Vulgate | 6:18 | fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat | |
| I Co | Vulgate | 6:19 | an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri | |