I KINGS
Chapter 3
I Ki | VulgHetz | 3:1 | Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam eius, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Ierusalem per circuitum. | |
I Ki | VulgHetz | 3:2 | Attamen populus immolabat in excelsis: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. | |
I Ki | VulgHetz | 3:3 | Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. | |
I Ki | VulgHetz | 3:4 | Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. | |
I Ki | VulgHetz | 3:5 | Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi. | |
I Ki | VulgHetz | 3:6 | Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et iustitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. | |
I Ki | VulgHetz | 3:7 | Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum, et introitum meum. | |
I Ki | VulgHetz | 3:8 | Et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine. | |
I Ki | VulgHetz | 3:9 | Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum iudicare possit, et discernere inter bonum et malum. quis enim poterit iudicare populum istum, populum tuum hunc multum? | |
I Ki | VulgHetz | 3:11 | Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium: | |
I Ki | VulgHetz | 3:12 | ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. | |
I Ki | VulgHetz | 3:13 | Sed et hæc, quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. | |
I Ki | VulgHetz | 3:14 | Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. | |
I Ki | VulgHetz | 3:15 | Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. | |
I Ki | VulgHetz | 3:17 | quarum una ait: Obsecro, mi Domine: ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. | |
I Ki | VulgHetz | 3:18 | Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. | |
I Ki | VulgHetz | 3:20 | Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. | |
I Ki | VulgHetz | 3:21 | Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. | |
I Ki | VulgHetz | 3:22 | Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Econtrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. | |
I Ki | VulgHetz | 3:23 | Tunc rex ait: Hæc dicit, Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est. Et ista respondit, Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. | |
I Ki | VulgHetz | 3:25 | Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. | |
I Ki | VulgHetz | 3:26 | Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem: (commota sunt quippe viscera eius super filio suo) Obsecro domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. Econtrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. | |
I Ki | VulgHetz | 3:27 | Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater eius. | |