Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
I Ki VulgHetz 12:1  Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.
I Ki VulgHetz 12:2  At vero Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte eius, reversus est de Ægypto.
I Ki VulgHetz 12:3  Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Ieroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
I Ki VulgHetz 12:4  Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi.
I Ki VulgHetz 12:5  Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
I Ki VulgHetz 12:6  iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?
I Ki VulgHetz 12:7  Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
I Ki VulgHetz 12:8  Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
I Ki VulgHetz 12:9  dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac iugum quod imposuit pater tuus super nos?
I Ki VulgHetz 12:10  Et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
I Ki VulgHetz 12:11  Et nunc pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus
I Ki VulgHetz 12:12  Venit ergo Ieroboam, et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.
I Ki VulgHetz 12:13  Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant,
I Ki VulgHetz 12:14  et locutus est eis secundum consilium iuvenum, dicens: Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
I Ki VulgHetz 12:15  Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Ieroboam filium Nabat.
I Ki VulgHetz 12:16  Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua Israel, nunc vide domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
I Ki VulgHetz 12:17  Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam.
I Ki VulgHetz 12:18  Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Ierusalem:
I Ki VulgHetz 12:19  recessitque Israel a domo David, usque in præsentem diem.
I Ki VulgHetz 12:20  Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Ieroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David præter tribum Iuda solam.
I Ki VulgHetz 12:21  Venit autem Roboam Ierusalem, et congregavit universam domum Iuda, et tribum Beniamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.
I Ki VulgHetz 12:22  Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens:
I Ki VulgHetz 12:23  Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda, et Beniamin, et reliquos de populo, dicens:
I Ki VulgHetz 12:24  Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam, a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus.
I Ki VulgHetz 12:25  Ædificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde ædificavit Phanuel.
I Ki VulgHetz 12:26  Dixitque Ieroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David,
I Ki VulgHetz 12:27  si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem: et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me, et revertentur ad eum.
I Ki VulgHetz 12:28  Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Ierusalem: Ecce dii tui Israel, qui te eduxerunt de Terra Ægypti.
I Ki VulgHetz 12:30  et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
I Ki VulgHetz 12:31  Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
I Ki VulgHetz 12:32  Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quæ celebrabatur in Iuda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quæ fecerat.
I Ki VulgHetz 12:33  Et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit sollemnitatem filiis Israel, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.