Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
I Ki VulgHetz 17:1  Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mea verba.
I Ki VulgHetz 17:3  Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in Torrente carith, qui est contra Iordanem,
I Ki VulgHetz 17:4  et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi.
I Ki VulgHetz 17:5  Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in Torrente carith, qui est contra Iordanem.
I Ki VulgHetz 17:6  Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
I Ki VulgHetz 17:7  Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
I Ki VulgHetz 17:9  Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
I Ki VulgHetz 17:10  Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase, ut bibam.
I Ki VulgHetz 17:11  Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum eius, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
I Ki VulgHetz 17:12  Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
I Ki VulgHetz 17:13  Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
I Ki VulgHetz 17:14  Hæc autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
I Ki VulgHetz 17:15  Quæ abiit, et fecit iuxta verbum Eliæ: et comedit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die
I Ki VulgHetz 17:16  hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ.
I Ki VulgHetz 17:17  Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matris familias, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus.
I Ki VulgHetz 17:18  Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
I Ki VulgHetz 17:19  Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in cænaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
I Ki VulgHetz 17:20  Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius?
I Ki VulgHetz 17:21  Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur obsecro anima pueri huius in viscera eius.
I Ki VulgHetz 17:22  Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
I Ki VulgHetz 17:23  Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cænaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus.
I Ki VulgHetz 17:24  Dixitque mulier ad Eliam: Nunc, in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.