Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
I Ki VulgHetz 22:1  Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
I Ki VulgHetz 22:2  In anno autem tertio, descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel.
I Ki VulgHetz 22:3  (Dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ?)
I Ki VulgHetz 22:4  Et ait ad Iosaphat: Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad?
I Ki VulgHetz 22:5  Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus, et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Quære, oro te, hodie sermonem Domini.
I Ki VulgHetz 22:6  Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.
I Ki VulgHetz 22:7  Dixit autem Iosaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum?
I Ki VulgHetz 22:8  Et ait rex Israel ad Iosaphat: Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michæas filius Iemla. Cui Iosaphat ait: Ne loquaris ita rex.
I Ki VulgHetz 22:9  Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam, et dixit ei: Festina adducere Michæam filium Iemla.
I Ki VulgHetz 22:10  Rex autem Israel, et Iosaphat rex Iuda sedebant unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, in area iuxta ostium portæ Samariæ, et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum.
I Ki VulgHetz 22:11  Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
I Ki VulgHetz 22:12  Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.
I Ki VulgHetz 22:13  Nuncius vero, qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.
I Ki VulgHetz 22:14  Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
I Ki VulgHetz 22:15  Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.
I Ki VulgHetz 22:16  Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
I Ki VulgHetz 22:17  Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
I Ki VulgHetz 22:18  (Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?)
I Ki VulgHetz 22:19  Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris:
I Ki VulgHetz 22:20  et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba huiuscemodi, et alius aliter.
I Ki VulgHetz 22:21  Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo?
I Ki VulgHetz 22:22  Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
I Ki VulgHetz 22:23  Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
I Ki VulgHetz 22:24  Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Me ne ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi?
I Ki VulgHetz 22:25  Et ait Michæas: Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris.
I Ki VulgHetz 22:26  Et ait rex Israel: Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Ioas filium Amelech,
I Ki VulgHetz 22:27  et dicite eis: Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace.
I Ki VulgHetz 22:28  Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite populi omnes.
I Ki VulgHetz 22:29  Ascendit itaque rex Israel, et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
I Ki VulgHetz 22:30  Dixit itaque rex Israel ad Iosaphat: Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. porro rex Israel mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.
I Ki VulgHetz 22:31  Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem, et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel, solum.
I Ki VulgHetz 22:32  Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Iosaphat.
I Ki VulgHetz 22:33  Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo.
I Ki VulgHetz 22:34  Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
I Ki VulgHetz 22:35  Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus,
I Ki VulgHetz 22:36  et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.
I Ki VulgHetz 22:37  Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria,
I Ki VulgHetz 22:38  et laverunt currum eius in piscina Samariæ, et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat.
I Ki VulgHetz 22:39  Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea, quam ædificavit, cunctarumque urbium quas extruxit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
I Ki VulgHetz 22:40  Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
I Ki VulgHetz 22:41  Iosaphat vero filius Asa regnare cœperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel.
I Ki VulgHetz 22:42  Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et vigintiquinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Azuba filia Salai.
I Ki VulgHetz 22:43  Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
I Ki VulgHetz 22:44  Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
I Ki VulgHetz 22:46  Reliqua autem verborum Iosaphat, et opera eius, quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
I Ki VulgHetz 22:47  Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.
I Ki VulgHetz 22:49  Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
I Ki VulgHetz 22:50  Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat.
I Ki VulgHetz 22:51  Dormivitque Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui: regnavitque Ioram filius eius pro eo.
I Ki VulgHetz 22:52  Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israel in Samaria, anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis.
I Ki VulgHetz 22:53  Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
I Ki VulgHetz 22:54  Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, iuxta omnia quæ fecerat pater eius.