Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
I Ki VulgHetz 11:1  Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hetthæas:
I Ki VulgHetz 11:2  de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
I Ki VulgHetz 11:3  Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ: et averterunt mulieres cor eius.
I Ki VulgHetz 11:4  Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius.
I Ki VulgHetz 11:5  Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
I Ki VulgHetz 11:6  Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum, sicut David pater eius.
I Ki VulgHetz 11:7  Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos, idolo Moab, in monte qui est contra Ierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
I Ki VulgHetz 11:8  Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis.
I Ki VulgHetz 11:9  Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo,
I Ki VulgHetz 11:10  et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quæ mandavit ei Dominus.
I Ki VulgHetz 11:11  Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea, quæ mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
I Ki VulgHetz 11:12  Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,
I Ki VulgHetz 11:13  nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Ierusalem quam elegi.
I Ki VulgHetz 11:14  Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom.
I Ki VulgHetz 11:15  Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Ioab princeps militiæ ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumæa
I Ki VulgHetz 11:16  (sex enim mensibus ibi moratus est Ioad, et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumæa)
I Ki VulgHetz 11:17  fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris eius cum eo, ut ingrederetur Ægyptum: erat autem Adad puer parvulus.
I Ki VulgHetz 11:18  Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
I Ki VulgHetz 11:19  Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ.
I Ki VulgHetz 11:20  Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis eius.
I Ki VulgHetz 11:21  Cumque audisset Adad in Ægypto, dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Ioab principem militiæ, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam.
I Ki VulgHetz 11:22  Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
I Ki VulgHetz 11:23  Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:
I Ki VulgHetz 11:24  et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco,
I Ki VulgHetz 11:25  eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israel, regnavitque in Syria.
I Ki VulgHetz 11:26  Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva, mulier vidua: levavit manum contra regem.
I Ki VulgHetz 11:27  Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui.
I Ki VulgHetz 11:28  Erat autem Ieroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Ioseph.
I Ki VulgHetz 11:29  Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.
I Ki VulgHetz 11:30  Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
I Ki VulgHetz 11:31  Et ait ad Ieroboam: Tolle tibi decem scissuras: hæc enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
I Ki VulgHetz 11:32  Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel:
I Ki VulgHetz 11:33  eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret iustitiam coram me, et præcepta mea, et iudicia sicut David pater eius.
I Ki VulgHetz 11:34  Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea.
I Ki VulgHetz 11:35  Auferam autem regnum de manu filii eius, et dabo tibi decem tribus:
I Ki VulgHetz 11:36  filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
I Ki VulgHetz 11:37  Te autem assumam, et regnabis super omnia, quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
I Ki VulgHetz 11:38  Si igitur audieris omnia, quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum, et tradam tibi Israel:
I Ki VulgHetz 11:39  et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
I Ki VulgHetz 11:40  Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam: qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.
I Ki VulgHetz 11:41  Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia eius: ecce universa scripta sunt in Libro verborum dierum Salomonis.
I Ki VulgHetz 11:42  Dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt.
I Ki VulgHetz 11:43  Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in Civitate David patris sui, regnavitque Roboam filius eius pro eo.